11. Ego te quam primum, mea vita, cupio uidere et in tuo complexu emori,
quoniam neque dei, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego
semper servivi, nobis gratiam rettulerunt. Nos Brundisii apud Marcum Laenium
Flaccum dies tredecim fuimus, virum optimum, qui periculum fortunarum et
capitis sui prae mea salute neglexit. Huic utinam aliquando gratiam referre possimus!
Habebimus quidem semper. Brundisio profecti sumus ante diem secundum
Kalendas Maias; per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum, o
afflictum! Quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo
confectam? Non rogem? Sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri
reditus, eam confirmes et rem adiuves; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo
modo potes, ad me fac venias. Unum hoc scito: si te habebo, non mihi
videbor plane periisse. Sed quid Tulliola mea fiet? Iam id uos uidete: mihi deest
consilium. Cicero meus quid aget? Iste uero sit in sinu semper et complexu
meo.
Μεταφράζονται, παρακαλώ περιμένετε..
