Idem dicit eos qui cum ambulant calcaneis introrsum, pedibus autem forinsecus conuersis incedunt, posteriora sectari. Idem dicit attemptantibus se facilem esse qui in alios turpis est,
qui uultum gerat femininum et qui nigrum quod est intra oculum aliquanto pinguius habeat et qui laeuum oculum glaucum gerat.