Ex hāc fīliā nātī sunt duo fīliī, Rōmulus et Remus. Pater eōrum, ut fāma est, Mārs deus erat. Sed nec deī nec hominēs mātrem et puerōs ā crūdēlitāte rēgiā dēfendērunt. Sacerdōs in custōdiam data est; puerōs rēx in Tiberim inicī iussit. Forte Tiberis abundāverat, neque eī quī puerōs ferēbant adīre ad altam aquam poterant. Itaque puerōs in alveō posuērunt atque in tenuī aquā relīquērunt. Sed alveus in siccō sēdit. Deinde lupa sitiēns –sīc enim est trāditum- ex montibus quī circā sunt ad puerōrum vāgītum cursum flexit. Faustulus, pāstor rēgius, eam invēnit puerōs nutrientem. Ab eō atque Lārentiā uxōre puerī ēducātī sunt. Cum prīmum adolēvērunt, vēnārī coepērunt et in latrōnēs praedā onustos impetūs facere pāstōribusque praedam dīvidere.
Dum quīdam lūdī celebrantur, latrōnēs īrātī ob praedam āmissam impetum in Rōmulum et Remum fēcērunt; captum Remum rēgī Amuliō trādidērunt. Puerōs praedam ex agrīs Numitōris ēgisse incūsābant. Sīc ad supplicium Numitōrī Remus dēditur.
Ab initiō Faustulus crēdiderat pueros iussū rēgis expositōs apud sē ēducārī. Tum periculō Remi mōtus rem Rōmulō aperit. Forte Numitor quoque audīverat fratrēs geminōs esse; tum comparāns et aetātem eōrum et nōbilem animum Remī nepōtem agnovit. Romulus cum manū pāstōrum in rēgem Amulium impetum facit; Remus aliā parātā manū adiuvat. Ita rēx interfectus est. Imperium Albānum Numitōrī avō ab iuvenibus restitūtum est. Deinde Romulus et Remus in eīs locīs ubi expositī ubique educātī erant urbem condere cōnstituērunt.
Μεταφράζονται, παρακαλώ περιμένετε..