3. Romulus, ubi Romam condidit, extrema sollertia fuit. Nam quia uiri Romani
sine feminis erant, puellas Sabinas, quae ludis Consualibus aderant, rapuit et
collocauit in familiarum amplissimarum matrimoniis. Sed Tatius, Sabinorum rex,
iratus in Romulum, Romanos habuit perfidissimos et bellum intulit. Multa uariaque
fuerunt proelia. Denique Romulus et Tatius regna sacraque consociauerunt ac
primos noui populi in regium consilium delegerunt; populum autem in curias
triginta descripserunt. Sed post exitium Tatii fuit Romulo tota potentia, sicut
Romanorum sagacissimi prouiderant. Sic Romulus consilium uere magnum
felicissime perfecerat: non solum Romam, sed etiam populum Romanum
constituerat; utilissima Romanis gesserat; uir sollertissimus fuerat. Itaque, si
Romulus maximus Romanorum fuit, iure posteri eum laudauerunt.
Μεταφράζονται, παρακαλώ περιμένετε..
