Decedente atque immo potius pereunte ab urbibus Gallicanis
liberalium cultura litterarum, cum nonnullae res gererentur vel
rectae vel inprobae, ac feretas gentium desaeviret, regum furor
5 acueretur, eclesiae inpugnarentur ab hereticis, a catholicis tegeren‐
tur, ferveret Christi fides in plurimis, tepisceret in nonnullis, ipsae
quoque eclesiae vel ditarentur a devotis vel nudarentur a perfides,
nec repperire possit quisquam peritus dialectica in arte grammati‐
cus, qui haec aut stilo prosaico aut metrico depingeret versu: inge‐
10 mescebant saepius plerique, dicentes: ʹVae diebus nostris, quia periit
studium litterarum a nobis, nec reperitur rethor in populis, qui ge‐
sta praesentia promulgare possit in paginisʹ. Ista etenim atque et his
similia iugiter intuens dici, pro commemoratione praeteritorum, ut
notitiam adtingerint venientum, etsi incultu effatu, nequivi tamen
15 obtegere vel certamena flagitiosorum vel vitam recte viventium; et
praesertim his inlicitus stimulis, quod a nostris fari plerumque mira‐
tus sum, quia: ʹPhilosophantem rethorem intellegunt pauci, loquen‐
tem rusticum multiʹ. Libuit etiam animo, ut pro suppotatione anno‐
rum ab ipso mundi principio libri primi poniretur ini
Μεταφράζονται, παρακαλώ περιμένετε..
