Α' Chrodechildis vero regina Chlodomerem vel reliquos filius suos adloquitur, dicens: 'Non me paeneteat, carissimi, vos dulciter enutrisse; indignate, quaeso, iniuriam meam et patris matrisque meae mortem sagaci studio vindecate'. Haec illi audientes, Burgundias petunt et contra Sigimundum vel fratrem eius Godomarum dirigunt. Devictumque exercitum eorum, Godomarus terga vertit. Sigimundus vero, dum ad Sanctos Acaunos fugire nititur, a Chlodomere captus cum uxore et filiis captivus abducitur atque, infra terminum Aurilianensim urbis in costodia positus, detenetur. Discedentibusque his regibus, Godomarus, resumptis viribus, Burgundionis colligit regnumque recipit. Contra quem Chlodomeris iterum ire disponens, Sigimundum interficere distinat.