L. Iunius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret  μετάφραση - L. Iunius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret  Ελληνικά πώς να το πω

L. Iunius Brutus, sorore Tarquinii

L. Iunius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret in quam frater inciderat, qui ob diuitias et pru­dentiam fu­erat ab auunculo occi­sus, stultitiam finxit, unde ‘Brutus’ dictus est. profectus Delphos cum Tarquinii fi­liis, quos pater ad Apolli­nem mu­neribus hono­randum miserat, baculo sambu­ceo aurum inclusum deo donum tulit. per­actis deinde mandatis patris, iuuenes Apollinem consu­luerunt quisnam ex ipsis Romae regna­turus esset. respon­sum est eum Romae sum­mam pote­statem habiturum, qui primus matrem oscula­retur. tunc Brutus, pe­rinde atque casu pro­lapsus, terram osculatus est, quod ea com­munis sit mater omnium mortalium.

2. expulsis regibus, duo consules creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarqui­nius Colla­tinus, Lucretiae maritus. at libertas modo parta per dolum et pro­di­tio­nem paene amissa est. erant in iuuentute Romana adule­scentes aliquot, sodales Tarquiniorum, qui de accipi­endis nocte in urbem regibus collo­quuntur; ipsos Bruti consulis filios in soci­etatem consilii assumunt. sermo­nem eorum ex seruis unus excepit remque ad consules detulit. scriptae ad Tarquinium litterae mani­festum facinus fecerunt. proditores in uincula coniecti sunt, deinde damnati. consules in sedem processere suam; missi lictores scele­ratos iuuenes nuda­tos uirgis caedunt securique feriunt. supplicii non specta­tor modo sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.

3. Tarquinius deinde bello aperto regnum re­cuperare tentauit. equitibus prae­erat Aruns, Tarquinii filius; rex ipse cum legionibus sequebatur. obuiam hosti consules eunt; Brutus ad explorandum cum equitatu ante­cessit. Aruns, ubi Brutum agnouit, inflam­matus ira, «ille est uir», inquit, «qui nos patria expulit; en ille nostris decoratus insi­gnibus magnifice incedit». tum concitat cal­caribus equum atque in ipsum consulem dirigit; Brutus auide se certamini offert. adeo infestis animis concurrerunt, ut ambo hasta transfixi ceciderint. tandem fugatus est Tarquinius. alter consul Romam triumphans rediit et Bruti collegae funus, quanto potuit apparatu, fecit; Brutum matronae, ut pa­rentem, annum luxerunt.

0/5000
Από: -
Για: -
Αποτελέσματα (Ελληνικά) 1: [Αντίγραφο]
Αντιγραφή!

Μεταφράζονται, παρακαλώ περιμένετε..
 
Άλλες γλώσσες
η υποστήριξη εργαλείο μετάφρασης: Klingon, Ίγκμπο, Όντια (Ορίγια), Αγγλικά, Αζερμπαϊτζανικά, Αλβανικά, Αμχαρικά, Αναγνώριση γλώσσας, Αραβικά, Αρμενικά, Αφρικάανς, Βασκικά, Βεγγαλική, Βιετναμεζικά, Βιρμανικά, Βοσνιακά, Βουλγαρικά, Γίντις, Γαελικά Σκοτίας, Γαλικιακά, Γαλλικά, Γερμανικά, Γεωργιανά, Γιορούμπα, Γκουτζαρατικά, Δανικά, Εβραϊκά, Ελληνικά, Εσθονικά, Εσπεράντο, Ζουλού, Ζόσα, Ιαπωνικά, Ινδονησιακά, Ιρλανδικά, Ισλανδικά, Ισπανικά, Ιταλικά, Καζακστανικά, Κανάντα, Καταλανικά, Κινέζικα, Κινεζικά (Πα), Κινιαρουάντα, Κιργιζιανά, Κορεατικά, Κορσικανικά, Κουρδικά, Κρεόλ Αϊτής, Κροατικά, Λάο, Λατινικά, Λετονικά, Λευκορωσικά, Λιθουανικά, Λουξεμβουργιανά, Μαλέι, Μαλαγάσι, Μαλαγιάλαμ, Μαλτεζικά, Μαορί, Μαραθικά, Μογγολικά, Νεπαλικά, Νορβηγικά, Ολλανδικά, Ουαλικά, Ουγγρικά, Ουζμπεκικά, Ουιγούρ, Ουκρανικά, Ουρντού, Πάστο, Παντζάμπι, Περσικά, Πολωνικά, Πορτογαλικά, Ρουμανικά, Ρωσικά, Σίντι, Σαμοανικά, Σεμπουάνο, Σερβικά, Σεσότο, Σινχάλα, Σλαβομακεδονικά, Σλοβακικά, Σλοβενικά, Σομαλικά, Σουαχίλι, Σουηδικά, Σούντα, Σόνα, Ταζικιστανικά, Ταμίλ, Ταταρικά, Ταϊλανδεζικά, Τελούγκου, Τζαβανεζικά, Τούρκικα, Τσεχικά, Τσιτσέουα, Φιλιπινεζικά, Φινλανδικά, Φριζιανά, Χάουσα, Χίντι, Χαβαϊκά, Χμερ, Χμονγκ, τουρκμενικά, γλώσσα της μετάφρασης.

Copyright ©2025 I Love Translation. All reserved.

E-mail: