Unicam Cereris filiam quam Graeci Persefonam, nostri Proserpinam dicunt, ad coniugale consortium plures petebant. Mater sollicita de singulorum meritis iudicabat et dives rusticus, cui propter divitias Pluton fuit nomen, temerario cupiditatis ardore, cum moras dilationis ferre non posset et cum praeposteri amoris coqueretur incendiis, prope Percum inventam virginem rapuit. Percus est autem lacus in Hennae civitatis finibus satis amoenus et gratus, cuius amoenitas ex florum varietatibus nascitur. Nam per omnem annum floribus coronatur. Nec resecti ungues contra amatorem rusticum aliquid profuerunt, nec clamor atque ululatus adiuvit, nec ceterarum strepitus puellarum. Tunc una e puellis, celeri cursu, cum de civitate nemo succurreret, facta ex ipso timore uelocior, matri raptum virginis nuntiat. Contra raptorem indignata mater armatam manum
ducit.
Μεταφράζονται, παρακαλώ περιμένετε..