ad suadendum dissuadendumque multi nobiles prodibant; Capitolium turba hominum fauentium aduersantiumque legi complebatur. matronae nulla nec auctoritate nec uerecundia nec imperio uirorum contineri limine poterant, omnes uias urbis aditusque in forum obsidebant, uiros descendentes ad forum orantes ut florente re publica, crescente in dies priuata fortuna omnium, matronis quoque pristinum ornatum reddi paterentur. augebatur haec frequentia mulierum in dies; nam etiam ex oppidis conciliabulisque conueniebant. iam et consules praetoresque et alios magistratus adire et rogare audebant; ceterum M. Porcius Cato pro lege quae abrogabatur ita locutus est: “maiores nostri feminas nullam, ne privatam quidem, rem agere sine tutore auctore uoluerunt, et eas in manu esse parentium, fratrum, uirorum: nos iam etiam rem publicam capessere eas patimur et foro prope et contionibus et comitiis immisceri. date frenos impotenti naturae et indomito animali et sperate ipsas modum licentiae facturas”.
Μεταφράζονται, παρακαλώ περιμένετε..