Numa mortuo, interregnum ut antea secutum est. Inde Tullus Hostilius rex creatus est. Hic ferocior etiam quam Romulus fuit. Quod civitas torpere otio videbatur, causas undique belli quaerebat. Bellum cum Albanis primum ortum est. Albani priores magno exercitu in agrum Romanum impetum fecerunt. Ibi Cluilius, Albanus rex, moritur. Albani dictatorem Mettium Fufetium creant. Ubi is ab Tullo colloquium petiit, rex Romanus non recusavit. Mettius sic locutus est: “Uterque populus se bellum gerere propter iniurias dicit. Re vera cupido imperii duos cognatos vicinosque populus ad arma concitat. Sed potius metuere debemus Etruscos, qui, cum defessi confectique erimus, simul victorem ac victum aggredientur. Certamen igitur de imperio paucorum proelio potius decernamus.” Tullus consilium probavit, quamquam magnam spem victoria habebat.
Forte in utroque exercitu erant trigemini fratres, nec aetate nec viribus dispares, Horatii et Curiatii. Hi Albani erant, illi Romani. Trigemini ad hanc pugnam delecti arma capiunt et in medium inter duas acies procedunt. Duo exercitus, erecti anxiique, in spectaculum animos intendunt. Signo dato, terni iuvenes concurrunt.
Primo congressu duo Romani interfecti sunt et tres Albani vulnerati. Eum qui integer fuit tres Curiatii circumsistere conati sunt. Cum iam Romanus paulum fugisset, respexit atque vidit tres Curiatios magnis intervallis sequentes. Subito constitit et in proximum Curiatium impetum facit; dum exercitus Albanus Curiatios obsecrant ut fratri auxilium ferant, Horatius eum interfecit; deinde victor secundum fratrem petit. Tum magno clamore Romani adiuvant militem suum et ille conficere proelium properat. Priusquam consecutus est tertius, Horatius alterum Curiatium conficit. Iamque singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares; alter integer et ferox superioribus victoriis erat; alter defessus vulnere, animo fractus in certamen venit. Nec illud proelium fuit. Curiatium vix sustinentem arma Horatius caedit et iacentem spoliat.
Ad sepulturam inde suorum Romani atque Albani nequaquam paribus animis vertuntur, alteri victores alteri victi. Exercitus domos abducti sunt. Horatii soror, quae uni ex Curiatiis desponsa erat, agnovit inter spolia paludamentum sponsi, quod ipsa confecerat. Solvit crines et multis cum lacrimis sponsum mortuum appellat. Frater, iratus propter maerorem sororis in victoria sua tantoque publico gaudio, gladio eam interfecit. Res ad populum relata est. Homines vehementer moti sunt in eo iudicio, Publio Horatio patre clamante filiam iure caesam esse. Sed magis admiratione virtutis quam iure causae iuvenum absolverunt.
Postea pestilentia gravis in urbem incidit, qua rex quoque affectus est. Hac calamitate fractus sacris postea animum dedit. Postremo, quia sacrum quoddam non rite fecerat –ita fama est- Tullus fulmine percussus cum domo conflagravit. Regnavit annos duos et triginta. [642 π. Χ.]
Μεταφράζονται, παρακαλώ περιμένετε..
