[12] 1 Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium,  μετάφραση - [12] 1 Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium,  Ελληνικά πώς να το πω

[12] 1 Postquam divitiae honori ess

[12] 1 Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. 2 Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. 3 Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. 4 Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. 5 At hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant: proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti.
[13] 1 Nam quid ea memorem, quae nisi iis, qui videre, nemini credibilia sunt: a privatis compluribus subvorsos montis, maria constrata esse? 2 Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae: quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. 3 Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat: viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia exquirere; dormire prius, quam somni cupido esset; non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. 4 Haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant: 5 animus inbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.
[14] 1 In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. 2 Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo, manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, 3 praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant. 4 Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. 5 Sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. 6 Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari; postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. 7 Scio fuisse nonnullos, qui ita existumarent iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.
[15] 1 Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque. 2 Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. 3 Quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus maturandi. 4 Namque animus inpurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vastabat. 4 Igitur color ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus: prorsus in facie vultuque vecordia inerat.
[16] 1 Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. 2 Ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, maiora alia imperabat. 3 Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare: scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. 4 His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. 5 In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
24] 1 Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primo popularis coniurationis concusserat. 2 Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare: arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. 3 Ea tempestate plurumos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant. 4 Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
[25] 1 Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora conmiserat. 2 Haec mulier genere atque forma, praeterea viro atque liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. 3 Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. 4 Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat; luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
[26] 1 His rebus conparatis Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. 2 Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. 3 Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet; 4 ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. 5 Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque evenerant.
3 Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:
[33] 1 "Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus. Neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti, neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit. 2 Saepe maiores vostrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt; ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est. 3 Saepe ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum armata, a patribus secessit. 4 At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. 5 Te atque senatum obtestamur: consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis neve nobis eam necessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus!"
[34] 1 Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur; ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.
0/5000
Από: -
Για: -
Αποτελέσματα (Ελληνικά) 1: [Αντίγραφο]
Αντιγραφή!

Μεταφράζονται, παρακαλώ περιμένετε..
 
Άλλες γλώσσες
η υποστήριξη εργαλείο μετάφρασης: Klingon, Ίγκμπο, Όντια (Ορίγια), Αγγλικά, Αζερμπαϊτζανικά, Αλβανικά, Αμχαρικά, Αναγνώριση γλώσσας, Αραβικά, Αρμενικά, Αφρικάανς, Βασκικά, Βεγγαλική, Βιετναμεζικά, Βιρμανικά, Βοσνιακά, Βουλγαρικά, Γίντις, Γαελικά Σκοτίας, Γαλικιακά, Γαλλικά, Γερμανικά, Γεωργιανά, Γιορούμπα, Γκουτζαρατικά, Δανικά, Εβραϊκά, Ελληνικά, Εσθονικά, Εσπεράντο, Ζουλού, Ζόσα, Ιαπωνικά, Ινδονησιακά, Ιρλανδικά, Ισλανδικά, Ισπανικά, Ιταλικά, Καζακστανικά, Κανάντα, Καταλανικά, Κινέζικα, Κινεζικά (Πα), Κινιαρουάντα, Κιργιζιανά, Κορεατικά, Κορσικανικά, Κουρδικά, Κρεόλ Αϊτής, Κροατικά, Λάο, Λατινικά, Λετονικά, Λευκορωσικά, Λιθουανικά, Λουξεμβουργιανά, Μαλέι, Μαλαγάσι, Μαλαγιάλαμ, Μαλτεζικά, Μαορί, Μαραθικά, Μογγολικά, Νεπαλικά, Νορβηγικά, Ολλανδικά, Ουαλικά, Ουγγρικά, Ουζμπεκικά, Ουιγούρ, Ουκρανικά, Ουρντού, Πάστο, Παντζάμπι, Περσικά, Πολωνικά, Πορτογαλικά, Ρουμανικά, Ρωσικά, Σίντι, Σαμοανικά, Σεμπουάνο, Σερβικά, Σεσότο, Σινχάλα, Σλαβομακεδονικά, Σλοβακικά, Σλοβενικά, Σομαλικά, Σουαχίλι, Σουηδικά, Σούντα, Σόνα, Ταζικιστανικά, Ταμίλ, Ταταρικά, Ταϊλανδεζικά, Τελούγκου, Τζαβανεζικά, Τούρκικα, Τσεχικά, Τσιτσέουα, Φιλιπινεζικά, Φινλανδικά, Φριζιανά, Χάουσα, Χίντι, Χαβαϊκά, Χμερ, Χμονγκ, τουρκμενικά, γλώσσα της μετάφρασης.

Copyright ©2025 I Love Translation. All reserved.

E-mail: